Priscus vero praeses animi indignatione succensus, sanctum Marcellum martyrem impiis trucidantum carnificibus assignavit; isdemque jussit, ut ante simulacra statuarum, quae in civitate erant, spectante vulgo gentilium, pro insanientum libitis multimodos exciperet cruciatus. Primum ergo ad Saturni statuam, quae ripae Araris imminebat, eculeo distentus, innumera ictuum flagella suscepit. Deinde ad Solis imaginem, quae intra muros Sequanicae portae errore gentilium praecipio colebatur, nec non ad atrium divi Hamonis (var.: Decubaconis, Divionis, Divibavonis), ubi effigies olovitrea celso columnaae adorabatur collocata fastigio, in secundo miliario civitatis praeside iubente perducitur.
Sources
• Patrice Lajoye pour l'Arbre Celtique
Liens analogiques
• Baco [ divinités gauloises & gallo-romaines (de Baco à Buxenus) (Les) ] • Eduens [ peuples de Gaule Celtique (Les) ] • Passion de saint Marcel [?] [ ouvrages antiques & anciens ]