Jules César, La guerre des gaules, I, 16 : "Ubi se diutius duci intellexit et diem instare quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem,"
Jules César, La guerre des gaules, I, 26 : "Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coiciebant et non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant."
Jules César, La guerre des gaules, IV, 23 : "Atque in eam rem omnium nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi Adiatunnus, qui summam imperii tenebat, cum DC devotis, quos illi soldurios appellant, quorum haec est condicio, ut omnibus in vita commodis una cum iis fruantur quorum se amicitiae dediderint, si quid his per vim accidat, aut eundem casum una ferant aut sibi mortem consciscant ;"
Jules César, La guerre des gaules, VI, 13 : "Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. [...] His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem."
Jules César, La guerre des gaules, VI, 14 : "druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem."
Jules César, La guerre des gaules, VI, 16 : "Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia."
Jules César, La guerre des gaules, VI, 27 : "Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt."
Jules César, La guerre des gaules, VI, 28 : "Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. "
Sources
• Julien Quiret pour l'Arbre Celtique
Liens analogiques
• aurochs / ure [ mots français d'origine gauloise (Les) ] • druide (Le) [ classe sacerdotale (La) ] • formes antiques du mot druide (Les) [ druidisme dans les textes anciens (Le) ] • matara / materis [ javelot ] • soldure [ société ] • uros : (aurochs, boeuf sauvage) [ mots et étymons de la langue gauloise : animaux ] • vergobretos : (magistrat, juge) [ mots et étymons de la langue gauloise : fonctions ]