De Terra et Partibus (Lib. XIV) - Isidore de Séville
ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM - LIBER XIV
DE TERRA ET PARTIBVS
[XIV, 1] DE TERRA
[XIV, 1, 1] Terra est in media mundi regione posita, omnibus partibus cæli in modum centri æquali interuallo consistens ; quæ singulari numero totum orbem significat, plurali uero singulas partes. Cuius nomina diuersa dat ratio ; nam terra dicta a superiori parte, qua teritur ; humus ab inferiori uel humida terra, ut sub mari ; tellus autem, quia fructus eius tollimus ; hæc et Ops dicta, eo quod opem fert frugibus ; eadem et arua, ab arando et colendo uocata.
[XIV, 1, 2] Proprie autem terra ad distinctionem aquæ arida nuncupatur, sicut Scriptura ait (Genes. 1, 10) : Quod uocauerit Deus terram aridam. Naturalis enim proprietas siccitas est terris ; nam ut humida sit, hoc aquarum affinitate sortitur. Cuius motum alii dicunt uentum esse in concauis eius, qui motus eam mouet. Sallustius (Hist. 2, fr. 28) : uenti per caua terræ citatu rupti aliquot montes tumulique sedere.
[XIV, 1, 3] Alii aquam dicunt genetalem in terris moueri, et eas simul concutere, sicut uas, ut dicit Lucretius (6, 555). Alii σπογγοειδη terram uolunt, cuius plerumque latentes ruinæ superposita cuncta concutiunt. Terræ quoque hiatus aut motu aquæ inferioris fit, aut crebris tonitruis, aut de concauis terræ erumpentibus uentis.
[XIV, 2] DE ORBE
[XIV, 2, 1] Orbis a rotunditate circuli dictus, quia sicut rota est ; unde breuis etiam rotella orbiculus appellatur. Undique enim Oceanus circumfluens eius in circulo ambit fines. Diuisus est autem trifarie : e quibus una pars Asia, altera Europa, tertia Africa nuncupatur.
[XIV, 2, 2] Quas tres partes orbis ueteres non æqualiter diuiserunt. Nam Asia a meridie per orientem usque ad septentrionem peruenit ; Europa uero a septentrione usque ad occidentem ; atque inde Africa ab occidente usque ad meridiem.
[XIV, 2, 3] Unde euidenter orbem dimidium duæ tenent, Europa et Africa, alium uero dimidium sola Asia ; sed ideo istæ duæ partes factæ sunt, quia inter utramque ab Oceano mare Magnum ingreditur, quod eas intersecat. Quapropter si in duas partes orientis et occidentis orbem diuidas, Asia erit in una, in altera uero Europa et Africa.
[XIV, 3] DE ASIA
[XIV, 3, 1] Asia ex nomine cuiusdam mulieris est appellata, quæ apud antiquos imperium tenuit orientis. Hæc in tertia orbis parte disposita, ab oriente ortu solis, a meridie Oceano, ab occiduo nostro mare finitur, a septentrione Mæotide lacu et Tanai fluuio terminatur. Habet autem prouincias multas et regiones, quarum breuiter nomina et situs expediam, sumpto initio a Paradiso.
[XIV, 3, 2] Paradisus est locus in orientis partibus constitutus, cuius uocabulum ex Græco in Latinum uertitur hortus : porro Hebraice Eden dicitur, quod in nostra lingua deliciæ interpretatur. Quod utrumque iunctum facit hortum deliciarum ; est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens etiam et lignum uitæ : non ibi frigus, non æstus, sed perpetua æris temperies.
[XIV, 3, 3] E cuius medio fons prorumpens totum nemus inrigat, diuiditurque in quattuor nascentia flumina. Cuius loci post peccatum hominis aditus interclusus est ; septus est enim undique romphea flammea, id est muro igneo accinctus, ita ut eius cum cælo pene iungat incendium.
[XIV, 3, 4] Cherubin quoque, id est angelorum præsidium, arcendis spiritibus malis super rompheæ flagrantiam ordinatum est, ut homines flammæ, angelos uero malos angeli submoueant, ne cui carni uel spiritui transgressionis aditus Paradisi pateat.
[XIV, 3, 5] India uocata ab Indo flumine, quo ex parte occidentali clauditur. Hæc a meridiano mari porrecta usque ad ortum Solis, et a septentrione usque ad montem Caucasum peruenit ; habens gentes multas et oppida, insulam quoque Taprobanen gemmis et elephantis refertam, Chrysam et Argyren auro argentoque fecundas, Tilen quoque arboribus foliam numquam carentem.
[XIV, 3, 6] Habet et fluuios Gangen et Indum et Hypanem inlustrantes Indos. Terra Indiæ Fauonii spiritu saluberrima in anno bis metit fruges : uice hiemis Etesias patitur. Gignit autem tincti coloris homines, elephantos ingentes, monoceron bestiam, psittacum auem, ebenum quoque lignum, et cinnamum et piper et calamum aromaticum.
[XIV, 3, 7] Mittit et ebur, lapides quoque pretiosos : beryllos, chrysoprasos et adamantem, carbunculos, lychnites, margaritas et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio. Ibi sunt et montes aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum hominum monstra inpossible est.
[XIV, 3, 8] Parthia ab Indiæ finibus usque ad Mesopotamiam generaliter nominatur. Propter inuictam enim Parthorum uirtutem et Assyria et reliquæ proximæ regiones in eius nomen transierunt. Sunt enim in ea Aracusia, Parthia, Assyria, Media et Persida, quæ regiones inuicem sibi coniunctæ initium ab Indo flumine sumunt, Tigri clauduntur, locis montuosis et asperioribus sitæ, habentes fluuios Hydaspem et Arbem. Sunt enim inter se finibus suis discretæ, nomina a propriis auctoribus ita trahentes.
[XIV, 3, 9] Aracusia ab oppido suo nuncupata. Parthiam Parthi ab Scythia uenientes occupauerunt, eamque ex suo nomine uocauerunt. Huius a meridie Rubrum mare est, a septentrione Hyrcanum salum, ab occidui solis plaga Media. Regna in ea decem et octo sunt, porrecta a Caspio litore usque ad terras Scytharum.
[XIV, 3, 10] Assyria uocata ab Assur filio Sem, qui eam regionem post diluuium primus incoluit. Hæc ab ortu Indiam, a meridie Mediam tangit, ab occiduo Tigrim, a septentrione montem Caucasum, ubi portæ Caspiæ sunt. In hac regione primus usus inuentus est purpuræ, inde primum crinium et corporum unguenta uenerunt et odores, quibus Romanorum atque Græcorum effluxit luxuria.
[XIV, 3, 11] Media et Persida a regibus Medo et Perso cognominatæ, qui eas prouincias bellando adgressi sunt. Ex quibus Media ab occasu transuersa Parthia regna amplectitur, a septentrione Armenia circumdatur, ab ortu Caspios uidet, a meridie Persidam. Huius terra Medicam arborem gignit, quam alia regio minime parturit. Sunt autem Mediæ duæ, maior et minor.
[XIV, 3, 12] Persida tendens ab ortu usque ad Indos, ab occasu Rubrum mare habet, ab aquilone uero Mediam tangit, ab austro Carmaniam, quæ Persidæ adnectitur, quibus est Susa oppidum nobilissimum. In Persida primum orta est ars magica, ad quam Nebroth gigans post confusionem linguarum abiit, ibique Persas ignem colere docuit. Nam omnes in illis partibus solem colunt, qui ipsorum lingua El dicitur.
[XIV, 3, 13] Mesopotamia Græcam etymologiam possidet, quod duobus fluuiis ambiatur ;nam ab oriente Tigrim habet, ab occiduo Euphraten. Incipit autem a septentrione inter montem Taurum et Caucasum ; cuius a meridie sequitur Babylonia, deinde Chaldæa, nouissime Arabia ευδαιμων.
[XIV, 3, 14] Babyloniæ regionis caput Babylon urbs est, a qua et nuncupata, tam nobilis ut Chaldæa et Assyria et Mesopotamia in eius nomen aliquando transierint.
[XIV, 3, 15] Arabia appellata, id est sacra ; hoc enim significare interpretatur ; eo quod sit regio turifera, odores creans : hinc eam Græci ευδαιμων, nostri beatam nominauerunt. In cuius saltibus et myrrha et cinnamum prouenit : ibi nascitur auis phoenix, sardonyx gemma, et iris, molochites et pæderota ibi inuenitur. Ipsa est et Saba, appellata a filio Chus, qui nuncupatus est Saba. Hæc autem angusto terræ tractu ad orientem uersus ad Persicum sinum extenditur, cuius septentrionalia Chaldæa claudit, occasum sinus Arabicus.
[XIV, 3, 16] Syriam Syrus quidam perhibetur indigena a suo uocabulo nuncupasse. Hæc ab oriente fluuio Euphrate, ab occasu mari nostro et Ægypto terminatur, tangens a septentrione Armeniam et Cappadociam, a meridie sinum Arabicum. Situs eius porrectus in inmensam longitudinem, in lato angustior.
[XIV, 3, 17] Habet autem in se prouincias Commagenam, Phoeniciam et Palæstinam, cuius pars est Iudæa absque Sarracenos et Nabatheos. Commagena prima prouincia Syriæ a uocabulo Commagæ urbis nuncupata, quæ quondam ibi metropolis habebatur. Huius est a septentrione Armenia, ab ortu Mesopotamia, a meridie Syria, ab occasu mare Magnum.
[XIV, 3, 18] Phoenix Cadmi frater de Thebis Ægyptiorum in Syriam profectus apud Sidonem regnauit, eamque prouinciam ex suo nomine Phoeniciam appellauit. Ipsa est ubi est Tyrus, ad quem Esaias (23) loquitur. Habet autem ab oriente Arabiam, a meridie mare Rubrum.
[XIV, 3, 19] Palæstina prouincia Philistim urbem metropolim habuit, quæ nunc dicitur Ascalon, ex qua ciuitate omnis circa eam regio Palæstina est nuncupata. Huius ab oriente mare Rubrum occurrit, a meridiano latere Iudæa excipitur, a septentrionali plaga Tyriorum finibus clauditur, ab occasu Ægyptio limite terminatur.
[XIV, 3, 20] Iudæa regio Palæstinæ ex nomine Iudæ appellata, ex cuius tribu reges habuit. Hæc prius Chanaan dicta a filio Cham, siue a decem Chananæorum gentibus, quibus expulsis eandem terram Iudæi possiderunt. Initium longitudinis eius a uico Arfa usque ad uicum Iuliadem porrigitur, in quo Iudæorum pariter ac Tyriorum communis habitatio est. Latitudo autem eius a monte Libani usque ad Tiberiadis lacum extenditur.
[XIV, 3, 21] In medio autem Iudææ ciuitas Hierosolyma est, quasi umbilicus regionis totius. Terra uariarum opum diues, frugibus fertilis, aquis inlustris, opima balsamis. Unde secundum elementorum gratiam existimauerunt Iudæi eam promissam patribus terram fluentem mel et lac, cum hic illis Deus resurrectionis prærogatiuam polliceretur.
[XIV, 3, 22] Samaria regio Palæstinæ ab oppido quodam nomen accepit qui uocabatur Samaria, ciuitas quondam regalis in Isræl, quæ nunc ab Augusti nomine Sebastia nuncupatur. Hæc regio inter Iudæam et Galilæam media iacet, incipiens a uico cui nomen est Eleas, deficiens in terra Agrabath. Situs eius natura consimili nec ullo differens a Iudæa.
[XIV, 3, 23] Galilæa regio Palæstinæ uocata quod gignat candidiores homines quam Palæstina. Hæc autem duplex est, superior et inferior, sibi tamen conexæ, Syriæ et Phoeniciæ adhærentes. Terra earum opima et ferax et fructibus satis fecunda.
[XIV, 3, 24] Pentapolis regio in confinio Arabiæ et Palæstinæ sita, dicta a quinque ciuitatibus inpiorum quæ cælesti igne consumptæ sunt. Terra amplius ab Hierosolymis olim uberrima, nunc autem deserta atque exusta ; nam pro scelere incolarum de cælo descendit ignis, qui regionem illam in cineres æternos dissoluit.
[XIV, 3, 25] Cuius umbra quædam et species in fauillis et arboribus ipsis etiam adhuc uidetur. Nascuntur enim ibi poma uirentia sub tanta specie maturitatis, ut edendi desiderium gignant ; si carpas fatiscunt ac resoluuntur in cinerem, fumumque exhalant quasi adhuc ardeant.
[XIV, 3, 26] Nabathea regio a Nabeth filio Ismæl nuncupata. Iacet autem inter Iudæam et Arabiam, et surgens ab Euphrate in mare Rubrum porrigitur, et est pars Arabiæ.
[XIV, 3, 27] Ægyptus, qui prius æria dicebatur, ab Ægypto Danai fratre postea ibi regnante nomen accepit. Hæc ab oriente Syriæ ac Rubro mari coniuncta, ab occasu Libyam habet, a septentrione mare Magnum, a meridie uero introrsus recedit, pertendens usque ad æthiopas ;regio cæli imbribus insueta et pluuiarum ignara.
[XIV, 3, 28] Nilus solus eam circumfluens inrigat, et inundatione sua fecundat ; unde et ferax frugibus multam partem terrarum frumento alit ;ceterorum quoque negotiorum adeo copiosa ut inpleat necessariis mercibus etiam orbem terrarum. Finis Ægypti Canopea a Canope Menelai gubernatore, sepulto in ea insula quæ Libyæ principium et ostium Nili facit.
[XIV, 3, 29] Seres oppidum orientis, a quo et genus Sericum et regio nuncupata est. Hæc ab Scythico Oceano et mari Caspio ad Oceanum orientalem inflectitur, nobilibus frondibus fertilis, e quibus uellera decerpuntur, quæ ceterarum gentium Seres ad usum uestium uendunt.
[XIV, 3, 30] Bactriæ regionis proprius amnis Bactros uocabulum dedit. Partes huius quæ pone sunt Propanisi iugis ambiuntur, quæ aduersæ sunt Indi fluuii fontibus terminantur ;reliqua includit Ochus fluuius. Mittit Bactria fortissimos camelos numquam adterentes pedes.
[XIV, 3, 31] Scythia sicut et Gothia a Magog filio Iaphet fertur cognominata. Cuius terra olim ingens fuit ; nam ab oriente India, a septentrione per paludes Mæotides inter Danubium et Oceanum usque ad Germaniæ fines porrigebatur. Postea uero minor effecta, a dextra orientis parte, qua Oceanus Sericus tenditur, usque ad mare Caspium, quod est ad occasum ; dehinc a meridie usque ad Caucasi iugum deducta est, cui subiacet Hyrcania ab occasu habens pariter gentes multas, propter terrarum infecunditatem late uagantes.
[XIV, 3, 32] Ex quibus quædam agros incolunt, quædam portentuosæ ac truces carnibus humanis et eorum sanguine uiuunt. Scythiæ plures terræ sunt locupletes, inhabitabiles tamen plures ; nam dum in plerisque locis auro et gemmis affluant, gryphorum inmanitate accessus hominum rarus est. Smaragdis autem optimis hæc patria est : cyaneus quoque lapis et crystallus purissimus Scythiæ est. Habet et flumina magna Moschorum, Phasiden atque Araxen.
[XIV, 3, 33] Hyrcania dicta a silua Hyrcana, quæ Scythiæ subiacet, habens ab oriente mare Caspium, a meridie Armeniam, a septentrione Albaniam, ab occasu Iberiam. Est autem siluis aspera, copiosa inmanibus feris, tigribus pantherisque et pardis. De qua Vergilius (Æn. 4, 367) : Hyrcanæque admorunt ubera tigres.
[XIV, 3, 34] Albania a colore populi nuncupata, eo quod alba crine nascantur. Hæc ab oriente sub mare Caspium surgens, per ora Oceani septentrionalis usque ad Mæotides paludes per deserta et inculta extenditur. Huic terræ canes ingentes sunt, tantæque feritatis ut tauros premant, leones perimant.
[XIV, 3, 35] Armenia nuncupata ab Armeno Iasonis Thessali comite, qui amisso rege Iasone collecta multitudine eius, quæ passim uagabatur, Armeniam cepit, et ex suo nomine nuncupauit. Sita est autem inter Taurum et Caucasum a Cappadocia usque ad Caspium mare protensa, habens a septentrione Ceraunios montes, ex cuius collibus Tigris fluuius nascitur, et in cuius montibus arca post diluuium sedisse perhibetur. Duplex est autem Armenia, superior et inferior, sicut duæ Pannoniæ.
[XIV, 3, 36] Hiberia regio Asiæ est, prope Pontum Armeniæ iuncta. In hac herbæ tincturæ utiles nascuntur. Cappadociam urbs propria nominauit.
[XIV, 3, 37] Hæc in capite Syriæ sita ab oriente Armeniam tangit, ab occasu Asiam minorem, ab aquilone mare Cimmericum et Themiscyrios campos, quos habuere Amazones ; a meridie uero Taurum montem, cui subiacet Cilicia et Isauria usque ad Cilicium sinum, qui spectat contra insulam Cyprum. Terra eius ante alias nutrix equorum. Halys amnis per eam fluit, qui quondam Lydiæ regna disiunxit a Persis.
[XIV, 3, 38] Asia minor ab oriente Cappadocia cingitur, ab aliis partibus undique mare circumdatur ; nam a septentrione pontum Euxinum habet, ab occasu Propontidem, a meridie ægyptium mare. Habet prouincias Bithyniam, Phrygiam, Galatiam, Lydiam, Cariam, Pamphyliam, Isauriam, Lyciam atque Ciliciam.
[XIV, 3, 39] Prima Asiæ minoris Bithynia in Ponti exordio ad partem solis orientis aduersa Thraciæ iacet, multis antea nominibus appellata. Nam prius Bebrycia dicta, deinde Mygdonia, mox a Bithyno rege Bithynia nuncupata. Ipsa est et maior Phrygia. Nicomedia urbs in ea est, ubi Hannibal fugiens ueneni haustu animam exspirauit.
[XIV, 3, 40] Galatia dicta a priscis Gallorum gentibus, a quibus extitit occupata. Nam Galli in auxilium a rege Bithyniæ euocati, regnum cum eo parta uictoria diuiserunt, sicque deinde Græcis admixti primum Gallogræci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatæ dicuntur ; et eorum regio Galatia nuncupatur.
[XIV, 3, 41] Phrygia dicta a Phrygia Europis filia. Hæc et Dardania a Dardano Iouis filio dicta. De quo Homerus ait (cf. Il. 20, 215) : Quem primum genuit cælesti Iuppiter arce. Hic enim profectus de Corytho ciuitate primus uenit in Phrygiam. Est autem regio Troadi superiecta ab Aquilonis parte Galatiæ ; a meridiana uicina est Lycaoniæ ; ab oriente Lydiæ adhæret ; ab occidente Hellesponto mari terminatur. Huius regio Troia est, quam ex suo nomine appellauit Tros, Troianorum rex, Ganymedis pater. Duæ sunt autem Phrygiæ : maior et minor. Maior Phrygia Smyrnam habet, minor uero Ilium.
[XIV, 3, 43] Lydia sedes antiqua regnorum, quam Pactoli unda extulit in diuitias torrentibus aureis. Hæc antea Mæonia dicebatur, quæ dum pro breuitate duos fratres reges Lydum et Tyrrhenum ferre non posset, hinc ex sorte Tyrrhenus cum ingenti multitudine profectus loca Galliæ occupauit, et Tyrrheniam nominauit. Lydia autem a Lydo regis fratre, qui in prouincia remanserat, cognominata est. Coniungitur autem ab occidente minori Phrygiæ, ab ortu Smyrnam urbem habet, quam Helles fluuius cingit ; cuius campos Pactolus et Hermus circumfluunt, arenis aureis ditissimi. Pamphylia.
[XIV, 3, 44] Isauria ex situ loci perhibetur cognominata, quod undique aperta aurarum flatibus pateat. Metropolim urbem Seleuciam habet.
[XIV, 3, 45] Cilicia a Cilice quodam nomen traxit, quem ortum Phoenice dicunt, antiquioremque Ioue fuisse adserunt. Plurima iacet campis, recipiens ab occiduo Lyciam, a meridie mare Issicum, a tergo montis Tauri iuga. Hanc Cydnus amnis intersecat. Matrem urbium habet Tarsum. In ea et Corycus oppidum est, unde crocum plurimum et optimum uenit, spiramine fraglantiori et colore plus aureo.
[XIV, 3, 46] Lycia nuncupata quod ab oriente adiuncta Ciliciæ sit. Nam habet ab ortu Ciliciam, ab occasu et meridie mare, a septentrione Cariam. Ibi est mons Chimæra, qui nocturnis æstibus ignem exhalat : sicut in Sicilia ætna et uesuuius in Campania.
[XIV, 4] DE EUROPA
[XIV, 4, 1] Post Asiam ad Europam stilum uertendum. Europa quippe Agenoris regis Libyæ filia fuit, quam Iouis ab Africa raptam Cretam aduexit, et partem tertiam orbis ex eius nomine appellauit. Iste est autem Agenor Libyæ filius, ex qua et Libya, id est Africa, fertur cognominata ; unde apparet prius Libyam accepisse uocabulum, postea Europam.
[XIV, 4, 2] Europa autem in tertiam partem orbis diuisa incipit a flumine Tanai, descendens ad occasum per septentrionalem Oceanum usque in fines Hispaniæ ; cuius pars orientalis et meridiana a Ponto consurgens, tota mari Magno coniungitur, et in insulas Gades finitur.
[XIV, 4, 3] Prima Europæ regio Scythia inferior, quæ a Mæotidis paludibus incipiens inter Danubium et Oceanum septentrionalem usque ad Germaniam porrigitur ; quæ terra generaliter propter barbaras gentes, quibus inhabitatur, Barbarica dicitur. Huius pars prima Alania est, quæ ad Mæotidis paludes pertingit ; post hanc Dacia, ubi et Gothia ;deinde Germania, ubi plurimam partem Sueui incoluerunt.
[XIV, 4, 4] Germania post Scythiam inferiorem a Danubio inter Rhenum fluuium Oceanumque conclusa cingitur a septentrione et occasu Oceano, ab ortu uero Danubio, a meridie Rheno flumine dirimitur. Terra diues uirum ac populis numerosis et inmanibus ; unde et propter fecunditatem gignendorum populorum Germania dicta est. Gignit aues Hyrcanias, quarum pinnæ nocte perlucent ;bisontes quoque feras et uros atque alces parturit. Mittit et gemmas, crystallum et sucinum, callaicum quoque uiridem, et ceraunium candidum. Duæ sunt autem Germaniæ : superior iuxta septentrionalem Oceanum, inferior circa Rhenum.
[XIV, 4, 5] Prouincias autem quas Danubius a Barbarico ad Mediterraneum mare secludit : prima est Moesia, a messium prouentu uocata ; unde et eam ueteres Cereris horreum nuncupabant. Hæc autem ab oriente ostiis Danubii iungitur, ab Euro uero Thraciæ, a meridie Macedoniæ, ab occasu Histriæ copulatur. Post Moesiam autem Pannonia est. Inde Noricus ager frigidus et parcius fructuosus. Post quem Ræticus frugibus ferax, qui excipit Galliam Belgicam.
[XIV, 4, 6] Thraciæ Thiras Iaphet filius ueniens nomen dedisse perhibetur : alii a sæuitia incolarum Thraciam appellatam dixerunt. Huic ab oriente Propontis et urbs Constantinopolis opposita est, a septentrione uero Ister obtenditur, a meridie uero Ægeo mari adhæret, ab occasu Macedonia illi subiacet. Cuius regionem olim Bessorum populus Massagetæ, Sarmatæ, Scythæ et aliæ plurimæ nationes incoluerunt ; ampla est enim, ideoque plurimas continuit gentes. Ebrum fluuium Thracia fundit, qui etiam gentes barbarorum plurimas tangit.
[XIV, 4, 7] Græcia a Græco rege uocata, qui cunctam eam regionem regno incoluit. Sunt autem prouinciæ Græciæ septem : quarum prima ab occidente Dalmatia, inde Epirus, inde Hellas, inde Thessalia, inde Macedonia, inde Achaia, et duæ in mari, Creta et Cyclades. Illyricus autem generaliter omnis Græcia.
[XIV, 4, 8] Dalmatia a Delmi maxima eiusdem prouinciæ ciuitate traxisse nomen existimatur. Adhæret autem ab oriente Macedoniæ, a septentrione Moesiæ, ab occasu Histria terminatur, a meridie uero Adriatico sinu clauditur. Epirus a Pyrrho Achillis filio cognominata.
[XIV, 4, 9] Cuius pars Chaonia, quæ antea Molosia dicta est, a Moloso filio Pyrrhi quem de Andromacha habuit. Sed postquam occisus est Pyrrhus Orestis insidiis, Andromacham Helenus suscepit tenuitque regnum priuigni qui successerat patri ; a quo Molosia dicta est pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in uenatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominauit, quasi ad solacium fratris extincti.
[XIV, 4, 10] Hellas dicta a rege Hellene, Deucalionis et Pyrrhæ filio, a quo et prius Græci Hellenes nuncupati sunt. Ipsa est et Attica terra Acte prius dicta. Nam Granus quidam Græciæ indigena fuit, ex cuius filia Attis nomine Attica terra uocata est. Hæc inter Macedoniam et Achaiam media iacet, Arcadiæ a septentrionali parte coniuncta. Ipsa est et uera Græcia, ubi fuit Athenæ ciuitas, mater liberalium litterarum et philosophorum nutrix, qua nihil habuit Græcia clarius atque nobilius. In ea est et Marathonius campus opinione quondam proelii cruentissimus.
[XIV, 4, 11] Helladis autem duæ sunt prouinciæ : Boeotia et Peloponnensis. Boeotia autem dicta hac ex causa. Dum Cadmus Agenoris filius Europam sororem a Ioue raptam ex præcepto genitoris quæreret nec reperiret, patris iram formidans confirmato animo elegit exilium. Nam bouis forte conspectæ secutus uestigia amplexus est sedem, ubi illa recubauerat, sicque locum de nomine bouis Boeotiam nominauit ;ubi et Thebas urbem construxit, in qua olim ciuilia bella detonuerunt, et ubi nati sunt Apollo et Hercules maior ille Thebanus. Eadem est Aonia uocata, a fonte quodam Apollini et Musis consecrato, qui in eadem Boeotia est. Peloponnensis secunda pars Helladis a Pelope regnata atque uocata.
[XIV, 4, 12] Thessalia a Thessalo rege cognominata, quæ ad meridianam plagam Macedoniæ coniuncta est, cuius a tergo Pieria est. Multa in Thessalia flumina et ciuitates et oppida, inter quæ præcipue Thessalonica : ibi est et mons Parnasus quondam Apollini consecratus. Thessalia patria Achillis et origo Lapitharum fuit, de quibus fertur quod hi primo equos frenis domuerunt, unde et Centauri dicti sunt. In Thessalia primum solidi aurei facti sunt, domandorum quoque equorum usus primum repertus est.
[XIV, 4, 13] Macedoniæ in exordio ab Emathio rege Emathiæ nomen erat, sed Macedo Deucalionis maternus nepos, postquam ibi accepit principatum, mutauit uocabulum Macedoniamque a suo nomine dixit. Est autem confinis ab oriente ægeo mari, a meridie Achaiæ, ab occasu Dalmatiæ, a septentrione Moesiæ ;patria Alexandri Magni, et regio aureis uenis argentique opima. Lapidem quem pæaniten uocant ista gignit. Mons Olympus in ea est, qui excellenti uertice tantus adtollitur ut in cacumine eius nec nubes nec uenti sentiantur.
[XIV, 4, 14] Achaia ab Achæo rege et urbs et prouincia appellata. Hæc pene insula est ;nam absque septentrionali parte, qua Macedoniæ iungitur, undique septa est mari. Ab oriente enim habet Myrteum mare, ab Euro Creticum, a meridie Ionium, ab Africo et occasu Cassiopas insulas, a sola septentrionali parte Macedoniæ uel Atticæ terræ adiungitur. Huius caput est urbs Corinthus Græciæ decus. Inachus est Achaiæ fluuius.
[XIV, 4, 15] Arcadia uero sinus Achaiæ est, ut platani folium inter Ionium et Ægeum mare exposita, quam Arcas, Iouis et Callisto filius, Pelasgis in dicionem redactis, ex suo nomine Arcadiam nuncupauit. Ipsa est et Sicyonia, a Sicyone rege, a quo et regnum Sicyoniorum est dictum. Habet autem Arcadia fluuium magnum Erimanthum ; asbeston quoque lapidem, qui semel accensus numquam extinguitur : candidissimæ etiam merulæ ibi nascuntur.
[XIV, 4, 16] Lacedæmonia [...] Pannonia ab Alpibus Appenninis est nuncupata, quibus ab Italia secernitur, regio uiro fortis et solo læta, duobus satis acribus fluuiis, Drauo Sauoque, uallata. Coniungitur autem cum Norico et Rætia ;habentes ab oriente Moesiam, ab Euro Istriam ; ab Africo uero Alpes Appenninos habent, ab occasu Galliam Belgicam, a septentrione Danubii fontem, uel limitem qui Germaniam Galliamque secernit.
[XIV, 4, 17] Istriam Ister amnis uocauit, qui eius terram influit. Ipse est Danubius. Habet autem Istria a septentrione Pannoniam.
[XIV, 4, 18] Italia olim a Græcis populis occupata Magna Græcia appellata est, deinde a regis nomine Saturnia ; mox et Latium dicta eo quod idem Saturnus a Ioue sedibus suis pulsus ibi latuerit ;postremo ab Italo Siculorum rege ibi regnante Italia nuncupata est. Cuius situs longitudine amplius quam latitudine a Circio in Eurum extenditur, a meridie Tyrrheno mare, ab Aquilone Adriatico clauditur, ab occiduo Alpium iugis finitur, terra omnibus in rebus pulcherrima, soli fertilitate, pabuli ubertate gratissima.
[XIV, 4, 19] Habet lacus Benacum, Auernum atque Lucrinum ; fluuios Eridanum et Tiberim ; et tepentes fontibus Baias. Gignit gemmas syrtitem, lyncurium et corallium ; boam quoque serpentem, lyncem feram et Diomedias aues. Italia autem et Hispania idcirco Hesperiæ dictæ quod Græci Hespero stella nauigent et in Italia et in Hispania. Quæ hac ratione discernuntur ; aut enim Hesperiam solam dicis et significas Italiam, aut addis ultimam et significas Hispaniam, quia in occidentis est fine.
[XIV, 4, 20] Tuscia pars Italiæ ; Umbria uero pars Tusciæ. Tuscia autem a frequentia sacrorum et turis uocata, Απο του θυαξειν.
[XIV, 4, 21] Umbria uero, historiæ narrant, eo quod tempore aquosæ cladis imbribus superfuerit, et ob hoc Ομβρια Græce cognominata. Est enim in iugis Appennini montis sita, in parte Italiæ iuxta meridiem.
[XIV, 4, 22] Etruria pars Italiæ dicta quod eius fines tendebantur usque ad ripam Tiberis, quasi ετερουρια. Nam ετερον significat alterum, ορος finis uocatur. Romæ enim fines antea unam tantum Tiberis ripam tenebant. Alii Etruriam dictam ab Etrusco principe putant. Item et Tyrrhenia a Tyrrheno Lydi fratre, qui ex sorte cum populi parte de Mæonia uenit ad Italiam. Hæc est et Tuscia ; sed Tusciam dicere non debemus ; quia nusquam legimus. Tuscia autem a frequentia sacrificii et turis dicta, απο του θυσαι. Illic et aruspicinam dicunt esse repertam.
[XIV, 4, 23] Apulia ubi Brundusium, quam Ætoli secuti Diomedem ducem condiderunt.
[XIV, 4, 24] Campania habet terras hieme anni atque æstate uernantes. Sol ibi mitis, grata temperies, ær purus et blandus.
[XIV, 4, 25] Gallia a candore populi nuncupata est ; γαλα enim Græce lac dicitur. Montes enim et rigor cæli ab ea parte solis ardorem excludunt, quo fit ut candor corporum non coloretur. Hanc ab oriente Alpium iuga tuentur, ab occasu Oceanus includit, a meridie prærupta Pyrenæi, a septentrione Rheni fluenta atque Germania ; cuius initium Belgica, finis Aquitania est ; regio gleba uberi ac pabulosa et ad usum animantium apta, fluminibus quoque et fontibus rigua, perfusa duobus magnis Rheno et Rhodano fluuiis.
[XIV, 4, 26] Belgis autem ciuitas est Galliæ, a quo Belgica prouincia dicta est. Cisalpina, quia citra Alpes. Transalpina, id est trans Alpes, contra septentrionem.
[XIV, 4, 27] Rætia uero, quod sit iuxta Rhenum. Aquitania autem ab obliquis aquis Ligeris fluminis appellata, qui ex plurima parte terminus eius est, eamque pene in orbem cingit.
[XIV, 4, 28] Hispania prius ab Ibero amne Iberia nuncupata, postea ab Hispalo Hispania cognominata est. Ipsa est et uera Hesperia, ab Hespero stella occidentali dicta. Sita est autem inter Africam et Galliam, a septentrione Pyrenæis montibus clausa, a reliquis partibus undique mare conclusa, salubritate cæli æqualis, omnium frugum generibus fecunda, gemmarum metallorumque copiis ditissima.
[XIV, 4, 29] Interfluunt eam flumina magna : Bætis, Mineus, Iberus et Tagus aurum trahens, ut Pactolus. Habet prouincias sex : Tarraconensem, Cartaginensem, Lusitaniam, Galliciam, Bæticam, et trans freta in regione Africæ Tingitaniam.
[XIV, 4, 30] Duæ sunt autem Hispaniæ : Citerior, quæ in septentrionis plagam a Pyrenæo usque ad Cartaginem porrigitur ; Ulterior, quæ in meridiem a Celtiberis usque ad Gaditanum fretum extenditur. Citerior autem et Ulterior dicta quasi citra et ultra ; sed citra quasi circa terras, et ultra uel quod ultima uel quod non sit post hanc ulla, hoc est alia, terra.
[XIV, 5] DE LIBYA
[XIV, 5, 1] Libya dicta quod inde Libs flat, hoc est Africus. Alii aiunt Epaphum Iouis filium, qui Memphin in Ægypto condidit, ex Cassiopa uxore procreasse filiam Libyam, quæ postea in Africa regnum possedit. Cuius ex nomine terra Libya est appellata.
[XIV, 5, 2] Africam autem nominatam quidam inde existimant, quasi apricam, quod sit aperta cælo uel soli et sine horrore frigoris. Alii dicunt Africam appellari ab uno ex posteris Abrahæ de Cethura, qui uocatus est Afer, de quo supra (9, 2, 115) meminimus.
[XIV, 5, 3] Incipit autem a finibus Ægypti pergens iuxta meridiem per æthiopiam usque Athlantem montem. A septentrionali uero parte Mediterraneo mari coniuncta clauditur, et in Gaditano freto finitur, habens prouincias Libyam Cyrenensem, Pentapolim, Tripolim, Byzacium, Carthaginem, Numidiam, Mauretaniam Sitifensem, Mauretaniam Tingitanam, et circa solis ardorem æthiopiam.
[XIV, 5, 4] Libya Cyrenensis in parte Africæ prima est, a Cyrene urbe metropoli, quæ est in eius finibus, nuncupata. Huic ab oriente Ægyptus est, ab occasu Syrtes maiores et Trogodytæ, a septentrione mare Libycum, a meridie æthiopia et barbarorum uariæ nationes et solitudines inaccessibiles, quæ etiam basiliscos serpentes creant.
[XIV, 5, 5] Pentapolis Græca lingua a quinque urbibus nuncupata : id est Berenice, Ceutria, Apollonia, Ptolomais, Cyrene ; ex quibus Ptolomais et Berenice a regibus nominatæ sunt. Est autem Pentapolis Libyæ Cyrenensi adiuncta, et in eius finibus deputata.
[XIV, 5, 6] Tripolitanam quoque prouinciam Græci lingua sua signant de numero trium magnarum urbium ; ?æ, Sabratæ, Leptis magnæ. Hæc habet ab oriente Syrtes maiores et Trogodytas, a septentrione mare Adriaticum, ab occasu Byzacium, a meridie Gætulos et Garamantas usque ad Oceanum Æthiopicum pertendentes.
[XIV, 5, 7] Bizacena regio ex duobus nobilissimis oppidis nomen sortita est, ex quibus una Hadrumetum uocatur. Hæc sub Tripoli est, patens passuum ducenta uel amplius milia, fecunda oleis, et glebis ita præpinguis ut iacta ibi semina incremento pene centesimæ frugis renascantur.
[XIV, 5, 8] Zeugis, ubi Carthago magna. Ipsa est et uera Africa inter Byzacium et Numidiam sita, a septentrione mari Siculo iuncta, et a meridie usque ad Gætulorum regionem porrecta ;cuius proxima quæque frugifera sunt, ulteriora autem bestiis et serpentibus plena, atque onagris magnis in deserto uagantibus. Gætulia autem Africæ pars mediterranea est.
[XIV, 5, 9] Numidia ab incolis passim uagantibus sic uocata, quod nullam certam haberent sedem. Nam lingua eorum incertæ sedes et uagæ 'numidia' dicuntur. Incipit autem a flumine Amsiga, in Zeugitanum limitem definit, habens ab ortu Syrtes minores, a septentrione mare quod intendit Sardiniam, ab occasu Mauretaniam Sitifensem, a meridie Æthiopum gentes : regio campis præpinguis. Ubi autem siluestris est, feras educat ; ubi iugis ardua, equos et onagros procreat ; eximio etiam marmore prædicatur, quod Numidicum dicitur. Habet autem urbes præcipuas : Hipponem Regium et Rusicadam.
[XIV, 5, 10] Mauretania uocata a colore populorum ; Græci enim nigrum μαυρον uocant. Sicut enim Gallia a candore populi, ita Mauretania a nigrore nomen sortita est. Cuius prima prouincia Mauretania Sitifensis est, quæ Sitifi habuit oppidum ; a quo et uocabulum traxisse regio perhibetur.
[XIV, 5, 11] Mauretania uero Cæsariensis : coloniæ Cæsareæ ciuitas fuit, et nomen prouinciæ ex ea datum. Utræque igitur prouinciæ sibi coniunctæ ab oriente Numidiam habent, a septentrione mare Magnum, ab occasu flumen Maluam, a meridie montem Astrixin, qui discernit inter fecundam terram et harenas iacentes usque ad Oceanum.
[XIV, 5, 12] Mauretania Tingitania a Tingi metropolitana huius prouinciæ ciuitate uocata est. Hæc ultima Africæ exsurgit a montibus septem, habens ab oriente flumen Maluam, a septentrione fretum Gaditanum, ab occiduo Oceanum Athlanticum, a meridie Gaulalum gentes usque ad Oceanum Hesperium pererrantes : regio gignens feras, simias, dracones et struthiones. Olim etiam et elephantis plena fuit, quos sola nunc India parturit.
[XIV, 5, 13] Garamantis regionis caput Garama oppidum fuit. Est autem inter Cyrenensem et Æthiopiam, ubi est fons qui friget calore diei et calet frigore noctis.
[XIV, 5, 14] Æthiopia dicta a colore populorum, quos solis uicinitas torret. Denique uim sideris prodit hominum color ; est enim ibi iugis æstus ; nam quidquid eius est, sub meridiano cardine est. Circa occiduum autem montuosa est, arenosa in medio, ad orientalem uero plagam deserta : cuius situs ab occiduo Athlantis montis ad orientem usque in Ægypti fines porrigitur, a meridie Oceano, a septentrione Nilo flumine clauditur ; plurimas habens gentes, diuerso uultu et monstruosa specie horribiles.
[XIV, 5, 15] Ferarum quoque et serpentium referta est multitudine. Illic quippe rhinoceros bestia et camelopardus, basiliscus, dracones ingentes, ex quorum cerebro gemmæ extrahuntur. Iacynthus quoque et chrysoprasus ibi reperiuntur ; cinnamomum ibi colligitur.
[XIV, 5, 16] Duæ sunt autem Æthiopiæ : una circa ortum solis, altera circa occasum in Mauretania.
[XIV, 5, 17] Extra tres autem partes orbis quarta pars trans Oceanum interior est in meridie, quæ solis ardore incognita nobis est ; in cuius finibus Antipodes fabulose inhabitare produntur. Proxima autem Hispaniæ Mauretania est, deinde Numidia, inde regio Carthaginensis, post quæ Gætuliam accipimus, post eam Æthiopiam, inde loca exusta solis ardoribus.
[XIV, 5, 18] Sciendum sane quod quædam prouinciæ primum de nomine auctoris appellatæ sunt ; postea a prouincia gentis nomen est factum. Nam ab Italo Italia, et rursus ab Italia Italus ; et sic utimur ipsa nomina gentis, quomodo fuit ipsud nomen auctoris, unde deriuatum est nomen prouinciæ. Ex quo accidit ex uno nomine nominari et ciuitatem et regionem et gentem.
[XIV, 5, 19] Prouinciæ autem ex causa uocabulum acceperunt. Principatus namque gentium, qui ad reges alios pertinebat, eum in ius suum Romani uincendo redigerent, procul positas regiones prouincias appellauerunt. Patria autem uocata quod communis sit omnium, qui in ea nati sunt.
[XIV, 5, 20] Terra autem significari, ut prædiximus (13, 3, 1), elementum : terras uero singulas partes, ut Africa, Italia. Eadem et loca ;nam loca et terræ spatia in orbe terrarum multas in se continent prouincias, sicut in corpore locus est pars una, multa in se continens membra ;sicut et domus, multa in se habens cubicula : sic terræ et loca dicuntur terrarum spatia, quorum partes sunt prouinciæ ; sicut in Asia Phrygia, in Gallia Rætia, in Hispania Bætica.
[XIV, 5, 21] Nam Asia locus est, prouincia Asiæ Phrygia, Troia regio Phrygiæ, Ilium ciuitas Troiæ. Item regiones partes sunt prouinciarum, quas uulgus conuentus uocat, sicut in Phrygia Troia ; sicut in Gallicia Cantabria, Asturia. A rectoribus autem regio nuncupata est, cuius partes territoria sunt.
[XIV, 5, 22] Territorium autem uocatum quasi tauritorium, tritum bubus et aratro. Antiqui enim sulco ducto et possessionum et territoriorum limites designabant.
[XIV, 6] DE INSVLIS
[XIV, 6, 1] Insulæ dictæ quod in salo sint, id est in mari. Ex his quoque notissimæ et maximæ, quas plurimi ueterum sollerti studio indagauerunt, notandæ sunt.
[XIV, 6, 2] Brittania Oceani insula interfuso mari toto orbe diuisa, a uocabulo suæ gentis cognominata. Hæc aduersa Galliarum parte ad prospectum Hispaniæ sita est ; circuitus eius quadragies octies septuaginta quinque milia ; multa et magna flumina in ea, fontes calidi, metallorum larga et uaria copia : gagates lapis ibi plurimus et margaritæ.
[XIV, 6, 3] Tanatos insula Oceani freto Gallico, a Brittania æstuario tenui separata, frumentariis campis et gleba uberi. Dicta autem Tanatos a morte serpentum, quos dum ipsa nesciat, asportata inde terra quoquo gentium uecta sit, angues ilico perimit.
[XIV, 6, 4] Thyle ultima insula Oceani inter septentrionalem et occidentalem plagam ultra Brittaniam, a sole nomen habens, quia in ea æstiuum solstitium sol facit, et nullus ultra eam dies est. Unde et pigrum et concretum est eius mare.
[XIV, 6, 5]Orcades insulæ Oceani intra Britanniam positæ numero triginta tres, quarum uiginti desertæ sunt, tredecim coluntur.
[XIV, 6, 6]Scotia idem et Hibernia proxima Brittaniæ insula, spatio terrarum angustior, sed situ fecundior. Hæc ab Africo in Boream porrigitur. Cuius partes priores Hiberiam et Cantabricum Oceanum intendunt, unde et Hibernia dicta : Scotia autem, quod ab Scotorum gentibus colitur, appellata. Illic nulla anguis, auis rara, apis nulla, adeo ut aduectos inde pulueres seu lapillos si quis alibi sparserit inter aluaria, examina fauos deserant.
[XIV, 6, 7] Gadis insula in fine Bæticæ prouinciæ sita, quæ dirimit Europam ab Africa, in qua Herculis columnæ uisuntur, et unde Tyrrheni maris faucibus Oceani æstus inmittitur. Est autem a continenti terra centum uiginti passibus diuisa, quam Tyrii a Rubro profecti mare occupantes in lingua sua Gadir, id est septam, nominauerunt, pro eo quod circumsepta sit mari. Nascitur in ea arbor similis palmæ, cuius gummis infectum uitrum ceraunium gemmam reddit.
[XIV, 6, 8] Fortunatarum insulæ uocabulo suo significant omnia ferre bona, quasi felices et beatæ fructuum ubertate. Sua enim aptæ natura pretiosarum poma siluarum parturiunt ;fortuitis uitibus iuga collium uestiuntur ; ad herbarum uicem messis et holus uulgo est. Unde gentilium error et sæcularium carmina poetarum propter soli fecunditatem easdem esse Paradisum putauerunt. Sitæ sunt autem in Oceano contra læuam Mauretaniæ, occiduo proximæ, et inter se interiecto mari discretæ.
[XIV, 6, 9] Gorgades insulæ Oceani obuersæ promontorio, quod uocatur Hesperu Ceras, quas incoluerunt Gorgones feminæ aliti pernicitate, hirsuto et aspero corpore ; et ex his insulæ cognominatæ. Distant autem a continenti terra bidui nauigatione.
[XIV, 6, 10] Hesperidum insulæ uocatæ a ciuitate Hesperide, quæ fuit in fines Mauretaniæ. Sunt enim ultra Gorgadas sitæ sub Athlanteum litus in intimos maris sinus ; in quarum hortis fingunt fabulæ draconem peruigilem aurea mala seruantem. Fertur enim ibi e mari æstuarium adeo sinuosis lateribus tortuosum ut uisentibus procul lapsus angueos imitetur.
[XIV, 6, 11] Chryse et Argyre insulæ in Indico Oceano sitæ, adeo fecundæ copia metallorum ut plerique eas auream superficiem et argenteam habere prodiderint ; unde et uocabula sortitæ sunt.
[XIV, 6, 12] Taprobane insula Indiæ subiacens ad Eurum, ex qua Oceanus Indicus incipit, patens in longitudine octingentis septuaginta quinque milibus passuum, in latitudine sescenta uiginti quinque milia stadiorum. Scinditur amni interfluo ;tota margaritis repleta et gemmis : pars eius bestiis et elephantis repleta est, partem uero homines tenent. In hac insula dicunt in uno anno duas esse æstates et duas hiemes, et bis floribus uernare locum.
[XIV, 6, 13] Tiles insula Indiæ, uirens omni tempore folia. Hucusque Oceani insulæ.
[XIV, 6, 14] Item insulæ quæ Hellesponto usque ad Gades in mare Magno sunt constitutæ. Cypros insula a ciuitate Cypro, quæ in ea est, nomen accepit ;ipsa est et Paphos ueneri consecrata in Carpathio mari, uicina Austro, famosa quondam diuitiis, et maxime æris. Ibi enim prima huius metalli inuentio et utilitas fuit.
[XIV, 6, 15] Creta Græciæ pars est iungens contra Peloponnensem. Hæc primum a temperie cæli Macaronnesos appellata est ; deinde Creta dicta a Crete quodam indigena, quem aiunt unum Curetum fuisse, a quibus Iuppiter ibi absconditus est et enutritus. Est autem insula Græciæ inter ortum et occasum longissimo tractu porrecta, a septentrione Græciæ æstibus, ab Austro ægyptiis undis perfusa. Fuit autem quondam centum urbibus nobilis ; unde et Hecatompolis dicta est.
[XIV, 6, 16] Prima etiam remis et sagittis claruit, prima litteris iura finxit, equestres turmas prima docuit ; studium musicum ab Idæis dactylis in ea coeptum. Capris copiosa, ceruos eget ; lupos et uulpes aliaque ferarum noxia nusquam gignit ; serpens nulla ibi, nulla noctua, et si inueniatur, statim emoritur. Larga est autem uitibus et arboribus : dictamnos herba in Creta nascitur et alimos, quæ admorsa diurnam famem prohibet. Phalangos autem uenenatos gignit et lapidem qui Idæus dactylus dicitur.
[XIV, 6, 17] Abydos insula in Europa super Hellespontum posita, angusto et periculoso mari separata, et Αβυδου Græce dicta quod sit introitus Hellesponti maris, in quo Xerxes pontem ex nauibus fecit, et in Græciam transiit.
[XIV, 6, 18] Coos insula adiacens prouinciæ Atticæ, in qua Hippocrates medicus natus est ; quæ, ut uarro testis est, arte lanificii prima in ornamento feminarum inclaruit.
[XIV, 6, 19] Cyclades insulæ antiquitus Græciæ fuerunt, quas inde Cyclades autumant dictas quod, licet spatiis longioribus a Delo proiectæ, in orbem tamen circa Delum sitæ sint ; nam orbem κυκλον Graii loquuntur. Quidam uero non quod in orbem digestæ, sed propter scopulos qui circa eadem sunt, dictas putant Cyclades.
[XIV, 6, 20] Hæc in Hellesponto inter ægeum et Maleum mare constitutæ circumdantur etiam pelago Myrtoo. Sunt autem numero quinquaginta tres, tenentes a septentrione in meridiem milia quingenta, ab oriente in occasum milia ducenta. Metropolis earum Rhodos.
[XIV, 6, 21] Delos insula in medio Cycladum sita. Et dicta Delos fertur, quod post diluuium, quod Ogygi temporibus notatur, cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset, ante omnes terras radiis solis inluminata est ; sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata fuisset uisibus ; nam δηλον Græci manifestum dicunt. Ipsa est et Ortygia, eo quod primum ibi uisæ sunt coturnices aues, quas Græci ορτυγας uocant. In hac insula Latona enixa est Apollinem et Dianam. Delos autem et ciuitas dicitur et insula.
[XIV, 6, 22] Rhodos Cycladum prima ab oriente, in qua rosæ capitulum dicitur esse inuentum, dum ibi ciuitas conderetur, ex quo et urbs et insula Rhodos est appellata. In hac urbe Solis colossus fuit æreus septuaginta cubitorum altitudine ;fuerunt et alii centum numero in eadem insula colossi minores.
[XIV, 6, 23] Tenedos una ex Cycladibus a septentrione sita, in qua olim ciuitas a Tene quodam condita est. Unde nomen urbis illius uel potius insulæ fuit ; nam Tenes iste infamatus quod cum nouerca sua concubuisset, et fugiens hanc insulam uacuam cultoribus obtinuit ; unde et Tenedos dicta est. Sic Cicero (2 Verr. 1, 49) : Tenen ipsum, cuius ex nomine Tenedos nominatum.
[XIV, 6, 24] Carpathos una ex Cycladibus a meridie posita contra Ægyptum ; a qua Carpathium mare appellatum est, uocata propter celerem fructuum maturitatem. Est enim inter Ægyptum et Rhodum. Ex hac insula dicuntur et carpasiæ naues, magnæ et spatiosæ.
[XIV, 6, 25] Cytherea insula una ex Cycladibus a parte occidua sita, cuius Porphyris antea nomen fuit. Cytherea autem uocata quod ibi uenus sit orta.
[XIV, 6, 26] Icaria insula una de Cycladibus, quæ Icario mari nomen dedit. Hæc inter Samum et Myconum procurrentibus saxis inhospitalis est, et nullis sinibus portuosa. Dicitur autem Icarum Cretensem ibi naufragio interisse, et de exitu hominis inpositum nomen loco.
[XIV, 6, 27] Naxos insula a Dionysio dicta, quasi Dionaxos, quod fertilitate uitium uincat ceteras. Est autem a Delo decem et octo milia passuum separata, ex qua olim Iouis fertur aduersus Titanas fuisse profectus.
[XIV, 6, 28] Melos ex numero Cycladum, una omnium insularum rotundissima ;unde et nuncupata.
[XIV, 6, 29] Historia dicit ex Iasione natum fuisse Philomelum et Plutum, ex Philomelo Pareantum genitum, qui de suo nomine Paron insulam et oppidum appellauit : prius autem Minoia, deinde Paros dicta. De qua Vergilius (Æn. 3, 126) : Niueamque Paron.
Gignit enim marmor candidissimum, quod Parium dicunt. Mittit et sardam lapidem marmoribus quidem præstantiorem, et inter gemmas uilissimum.
[XIV, 6, 30] Chios insula Syra lingua appellatur eo quod ibi mastix gignitur ; Syri enim masticem chio uocant.
[XIV, 6, 31] Samos insula est in mari Ægeo, ubi nata est Iuno ; ex qua fuit Sibylla Samia et Pythagoras Samius, a quo philosophiæ nomen inuentum est. In hac insula reperta prius fictilia uasa traduntur ; unde et uasa Samia appellata sunt.
[XIV, 6, 32] Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata est, deinde a Siculo Itali fratre Sicilia. Prius autem Trinacria dicta propter tria αχρα, id est promontoria : Pelorum, Pachinum et Lilybæum. Trinacria enim Græcum est, quod Latine triquetra dicitur, quasi in tres quadras diuisa. Hæc ab Italia exiguo fretu discreta, Africum mare prospectans, terris frugifera, auro abundans, cauernis tamen et fistulis penetrabilis, uentisque et sulphure plena ; unde et ibi Æthnæ montis extant incendia. In cuius fretu Scylla est et Charybdis, quibus nauigia aut absorbuntur aut conliduntur.
[XIV, 6, 33] Fuit autem quondam patria Cyclopum, et postea nutrix tyrannorum ; frugum fertilis, ac primum terris omnibus commissis seminibus aratro proscissa. Principem urbium Syracusas habet, fontem Arethusam et Alpheum fluuium magnorum generatorem equorum (cf. Virg. Æn. 3, 704). In ea insula primum est inuenta comoedia.
[XIV, 6, 34] Achaten lapidem ipsa primum ex Achate flumine dedit. Parturit et mare eius corallium ; gignit et sales Agrigentinos in igne solubiles, crepitantes in aquis. Omnis ambitus eius clauditur stadiorum tribus milibus. Sallustius (Hist. 4, 26) autem dicit Italiæ coniunctam fuisse Siciliam, sed medium spatium impetu maris diuisum et per angustiam scissum.
[XIV, 6, 35] Thapsus insula stadiis decem a Sicilia remota iacens et planior, unde et nuncupata. De qua Vergilius (Æn. 3, 689) : Thapsumque iacentem
[XIV, 6, 36] Æoliæ insulæ Siciliæ appellatæ ab Æolo Hippotæ filio, quem poetæ finxerunt regem fuisse uentorum : sed ut uarro dicit, rector fuit istarum insularum, et quia ex earum nebulis et fumo futuros prædicebat flatus uentorum, ab inperitis uisus est uentos sua potestate retinuisse. Eædem insulæ et uulcaniæ uocantur, quod et ipsæ sicut æthna ardeant.
[XIV, 6, 37] Sunt autem nouem habentes propria nomina. Quarum primam Liparus quidam Liparen uocauit, qui eam ante Æolum rexit ;altera Hiera uocatur, quod sit collibus eminentissimis ;reliquæ uero, id est Strongyle, Didyme, Eriphusa, Hephæstia, Phænicusa, Euonymos, Tripodes, Sonores, quoniam nocte ardent, Æoliæ siue uulcaniæ dicuntur. Ex his quædam ab initio non fuerunt ;postea mare editæ usque ad nunc permanent.
[XIV, 6, 38]Stoechades insulæ Massiliensium sexaginta milium spatio a continenti in fronte Narbonensis prouinciæ, qua Rhodanus fluuius in mare exit. Dictæ autem Græce Στοίχαδες, quasi opere in ordinem sint positæ.
[XIV, 6, 39] Sardus Hercule procreatus cum magna multitudine a Libya profectus Sardiniam occupauit, et ex suo uocabulo insulæ nomen dedit. Hæc in Africo mari facie uestigii humani, in orientem quam in occidentem latior prominet, ferme paribus lateribus quæ in meridiem et septentrionem uertunt ; ex quo ante commercium a nauigantibus Græcorum Ιζνος appellata est.
[XIV, 6, 40] Terra patet in longitudine milia centum quadraginta, in latitudine quadraginta. In ea neque serpens gignitur neque lupus, sed solifuga tantum, animal exiguum hominibus perniciosum. uenenum quoque ibi non nascitur, nisi herba per scriptores plurimos et poetas memorata, apiastro similis, quæ hominibus rictus contrahit et quasi ridentes interimit. Fontes habet Sardinia calidos, infirmis medellam præbentes, furibus cæcitatem, si sacramento dato oculos aquis eius tetigerint.
[XIV, 6, 41] Corsicæ insulæ exordium incolæ Ligures dederunt appellantes eam ex nomine ducis. Nam quædam Corsa nomine Ligus mulier, cum taurum ex grege, quem prope litora regebat, transnatare solitum atque per interuallum corpore aucto remeare uideret, cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a ceteris digredientem usque ad insulam nauigio prosecuta est. Cuius regressu insulæ fertilitatem cognoscentes Ligures ratibus ibi profecti sunt, eamque nomine mulieris auctoris et ducis appellauerunt.
[XIV, 6, 42] Hæc autem insula Græce Κυρνη dicitur, a Cyrno Herculis filio habitata. De qua Vergilius (Ecl. 9, 30) : Cyrnea taxos
Diuiditur autem a Sardinia uiginti milium freto, cincta Ligustici æquoris sinu ad prospectum Italiæ. Est autem multis promuntoriis angulosa, gignens lætissima pabula et lapidem quem catochiten Græci uocant.
[XIV, 6, 43] Ebosus insula Hispaniæ dicta quod a Zanio non procul sit, quasi abozus ; nam septuaginta stadiis ab ea distat. Cuius terram serpentes fugiunt. Huic contraria est Colubraria, quæ feta est anguibus.
[XIV, 6, 44] Baleares insulæ Hispaniæ duæ sunt : Aphrosiades et Gymnaside, maior et minor ; unde et eas uulgus Maioricam et Minoricam nuncupant. In his primum insulis inuenta est funda qua lapides emittuntur, unde et Baleares dictæ ; Βαλλειν enim Græce mittere dicitur ; unde et ballista, quasi missa, et fundibalum. Vergilius (Georg. 1, 309) : Balearis uerbera fundæ.