http://encyclopedie.arbre-celtique.com

Encyclopédie de l'Arbre Celtique

{ SKIP }


  • Liens
  •   L'Arbre Celtique
      L'encyclopédie
      Forum
      Charte du forum
      Le livre d'or
      Le Bénévole
      Le Troll
  • Annonces

  • Mythologie
    du monde celte


    Les Gaulois
    en guerre
  • Publicités
  • Visites
  •  en ligne : 58
     aujourd'hui : 212
     au total: 9599580
  • Recherche Google
  •  Google

Encyclopédie de l'Arbre Celtique

 • Index  •  Hyper-Thème • 


  • Ora Maritima - R.-F. Aviénus

  • RVFVS FESTVS AVIENVS

    ORA MARITIMA


    [1] Quaesisse temet saepe cogitans, Probe,

    animo atque sensu, Taurici ponti situs

    capi ut ualeret his probabili fide

    quos distinerent spatia terrarum extima,

    [5] subi libenter id laboris, ut tibi

    desideratum carmine hoc claresceret.

    fas non putaui quippe prolixa die

    non subiacere sensui formam tuo

    regionis eius quam uetustis paginis

    [10] et quam per omnem spiritus nostri diem

    secretiore lectione acceperam.

    alii inuidere namque, quod dispendio

    tibi haud sit ullo, agrestis et duri reor.

    his addo et illud, liberum temet loco

    [15] mihi esse amore sanguinisque uinculo.

    neque sat sit istud, ni sciam te litteras

    hiantibusque faucibus ueterum abdita

    hausisse semper, esse patuli pectoris,

    sensu capacem, talium iugem sitim

    [20] tuo esse cordi et esse te prae ceteris

    memorem intimati. cur inefficaciter

    secreta rerum in non tenacem effunderem?

    in non seguacem quis profunda ogganniat?

    multa ergo, multa compulere me, Probe,

    [25] efflagitatam rem tibi ut persoluerem.

    quin et parentis credidi officium fore,

    desideratum si tibi locupletius

    profusiusque Musa promeret mea.

    dare expetitum quippe non parci uiri est,

    [30] augere porro muneris summam nouo

    mentis benignae satque liberalis est.

    interrogati, si tenes, Maeotici

    situs quis esset aequoris. Sallustium

    noram id dedisse, dicta et eius omnibus

    [35] praeiudicatae auctoritatis ducier

    non abnuebam. ad eius igitur inclytam,

    descriptionem, qua locorum formulam

    imaginemque expressor efficax stili

    et ueritatis paene in optutus dedit

    [40] lepore linguae, multa rerum iunximus

    ex plurimorum sumpta commentariis.

    Hecataeus istic quippe erit Milesius

    Hellanicusque Lesbius, Phileus quoque

    Atheniensis, Caryandaeus Scylax,

    [45] Pausimachus inde, prisca quem genuit Samos,

    quin et Damastus nobili natus Sige

    Rhodoque Bacoris ortus, Euctemon quoque

    popularis urbe Atticae Siculus Cleon,

    Herodotus ipse Thurius, tum qui decus

    [50] magnum loquendi est, Atticus Thucydides.

    hic porro habebis, pars mei cordis Probe,

    quicquid per aequor insularum attollitur

    (per aequor illud scilicet, quod post caua

    hiantis orbis a freto Tartessio

    [55] Atlanticisque fluctibus procul sitam

    in usque glaeba proruit nostrum mare)

    sinusque curuos atque prominentia,

    (ut se supino porrigat litus situ,

    ut longe in undas inserant sese iuga)

    [60] celsaeque ut urbes alluantur aequore,

    quis ortus amnis maximos effuderit,

    ut prona ponti gurgitem intrant flumina

    ut ipsa rursum saepe cingant insulas

    sinuentque late ut tuta portus bracchia,

    [65] ut explicentur stagna, ceu iaceant lacus,

    scruposum, ut alti uerticem montes leuent

    stringatque nemora ut unda cana gurgitis.

    laboris autem terminus nostri hic erit,

    Scythicum ut profundum et aequor Euxini sali

    [70] et siquae in illo marmore insulae tument,

    edisserantur. reliqua porro scripta sunt

    nobis in illo plenius uolumine,

    quod de orbis oris partibusque fecimus.

    ut aperta uero tibimet intimatio

    [75] sudoris huius et laboris sit mei

    narrationem opusculi paulo altius

    exordiemur. tu per intimum iecur

    prolata conde, namque fulcit haec fides

    petita longe et eruta ex auctoribus.

    [80] Terrae patentis orbis effuse iacet

    orbique rursus unda circumfunditur.

    sed qua profundum semet insinuat saxum

    Oceano ab usque, ut gurges hic nostri maris

    longe explicetur, est Atlanticus sinus.

    [85] hic Gadir urbs est, dicta Tartessus prius,

    hic sunt columnae pertinacis Herculis

    Abila atque Calpe, haec laeua dicti caespitis,

    Libyae propinqua est Abila. duro perstrepunt

    et prominentis hic iugi surgit caput,

    [90] Oestrymnin istud dixit aeuum antiquius,

    molesque celsa saxei fastigii

    tota in tepentem maxime uergis notum.

    sub huius autem prominentis uertice

    sinus dehiscit incolis Oestrymnicus,

    [95] in quo insulae sese exerunt Oestrymnides,

    laxe iacentes et metallo diuites

    stanni atque plumbi. multa uis hic gentis est,

    superbus animus, efficax solertia,

    negotiandi cura iugis omnibus,

    [100] netisque cumbis turbidum late fretum

    et beluosi gurgitem Oceani secant.

    non hi carinas quippe pinu texere

    et acere norunt, non abiete, ut usus est,

    curuant faselos, sed rei ad miraculum

    [105] nauigia iunctis semper aptant pellibus

    corioque uastum saepe percurrunt salum.

    ast hinc duobus in sacram, sic insulam

    dixere prisci, solibus cursus rati est.

    haec inter undas multam caespitem iacet,

    [110] eamque late gens Hiernorum colit.

    propinqua rursus insula Albionum patet.

    Tartessiisque in terminos Oestrumnidum

    negotiandi mos erat. Carthaginis

    etiam coloni et uulgus inter Herculis

    [115] agitans columnas haec adibant aequora,

    quae Himilco Poenus mensibus uix quattuor

    ut ipse semet re probasse rettulit

    enauigantem, posse transmitti adserit.

    sic nulla late flabra propellunt ratem,

    [120] sic segnis umor aequoris pigri stupet.

    adicit et illud: plurimum inter gurgites

    extare fucum et saepe uirgulti uice

    retinere puppim. dicit hic nihilominus

    non in profundum terga demitti maris

    [125] paruoque aquarum uix supertexi solum.

    obire semper huc et huc ponti feras,

    nauigia lenta et languide repentia

    internatare beluas. siquis dehinc

    ab insulis Oestrymnicis lembum audeat

    [130] urgere in undas, axe qua Lycaonis

    rigescit aethra, caespitem Ligurum subit

    cassum incolarum. namque Celtarum manu

    crebrisque dudum proeliis uacua arua sunt

    Liguresque pulsi, ut saepe fors aliquos agit,

    [135] plerumque dumos. creber his scrupus locis

    rigidaeque rupes atque montium minae

    caelo inseruntur. et fugax gens haec quidem

    diu inter arta cautium duxit diem

    secreta ab undis. nam sali metuens erat

    [140] priscum ob periclum, post quies et otium

    securitate roborante audaciam

    persuasit altis deuehi cubilibus

    atque in marinos iam locos descendere.

    post illa rursum quae supra facti sumus

    [145] magnus patescit aequoris fusi sinus

    Ophiussam ad usque. rursum ab huius litore

    internum ad aequor, qua mare insinuare se

    dixi ante terris, quodque Sardum nuncupant,

    septem dierum tenditur pediti uia.

    [150] Ophiussa porro tanta panditur latus

    quantam iacere Pelopis audis insulam

    Graiorum in agro. haec dicta primo Oestrymnis est

    locos et arua Oestrymnicis habitantibus,

    post multa serpens effugauit incolas

    [155] uacuamque glaebam nominis fecit sui.

    circumlatratque pontus insulas duas

    tenue ob locorum inhospitas. Aryium

    rursum tumescit prominens in asperum

    septentrionem cursus autem hinc classibus

    [160] usque in columnas efficacis Herculis

    quinque est dierum. post pelagia est insula

    herbarum abundans adque Saturno sacra.

    sed uis in illa tanta naturalis est,

    ut siquis hanc innauigando accesserit,

    [165] mox excitetur propter insulam mare,

    quatiatur ipsa et omne subsiliat salum

    alte intremescens cetero ad stagni uicem

    pelago silente. prominens surgit dehinc

    Ophiussae in auras, abque Aruii iugo

    [170] in haec locorum bidui cursus patet.

    at qui dehiscit inde prolixe sinus,

    non totus uno facile nauigabilis

    uento recedit ; namque medium accesseris

    zephyro uehente, reliqua deposcunt notum.

    [175] et rusus inde si petat quisquam pede

    Tartessiorum litus, exuperet uiam

    uix luce quarta. siquis ad nostrum mare

    Malacaeque portum semitam tetenderit,

    in quinque soles est iter. tum Cempsicum

    [180] iugum intumescit. subiacet porro insula

    Achale uocata ab incolis. aegre est fides

    narrationi prae rei miraculo,

    sed quam frequens auctoritas sat fulciat,

    aiunt in huius insulae confiniis

    [185] numquam esse formam gurgiti reliquo parem.

    splendorem ubique quippe inesse fluctibus

    uitri ad nitorem et per profundum marmoris

    coeaneam in undis esse certum imaginem est.

    confundi at illic aequor immundo luto

    [190] memorant uetusti semper atque sordibus

    ut faeculentos gurgites haerescere.

    Cempsi atque Sefes arduos collis habent

    Ophiussae in agro. propter hos pernix Ligus

    Draganumque proles sub niuoso maxime

    [195] septentrione conlocauerant larem.

    Poetanion autem est insula ad Sefum latus

    patulusque portus. inde Cempsis adiacent

    populi Cynetum. tum Cyneticum iugum,

    qua sideralis lucis inclinatio est,

    [200] alte tumescens ditis Europae extimum

    in beluosi uergit Oceani salum.

    Ana amnis illic per Cynetas effluit

    sulcatque glaebam. panditur rursus sinus

    cauusque caespes in meridiem patet.

    [205] memorato ab amni gemina sese flumina

    scindunt repente perque praedicti sinus

    crassum liquorem (quippe pinguescit luto

    omne hic profundum) lenta trudunt agmina.

    hic insularum semet alte subrigit

    [210] uertex duarum. nominis minor indiga est,

    aliam uocauit mos tenax Agonida.

    inhorret inde rupibus cautes sacra

    Saturni et ipsa. feruet inlisum mare

    litusque late saxeum distenditur.

    [215] hirtae hic capellae et multus incolis caper

    dumosa semper intererrant caespitum,

    castrorum in usum et nauticis uelamina

    productiores et graues setas alunt.

    hinc dictum ad amnem solis unius uia est,

    [220] genti et Cynetum hic terminus. Tartessius

    ager his adhaeret adluitque caespitem

    Tartessus amnis. inde tenditur iugum

    Zephyro sacratum. denique arcis summitas

    Zephyris uocata. celsa sed fastigia

    [225] iugo eriguntur uerticis. multus tumor

    conscendit auras et supersidens quasi

    caligo semper nubilum condit caput.

    regio omnis inde maxime herboso solo est,

    nebulosa iuge his incolis conuexa sunt,

    [230] coactus aer atque crassior dies

    noctisque more ros frequens. nulla, ut solet,

    flabra inferuntur, nullus aethram discutit

    superne uenti spiritus, pigra incubat

    caligo terras et solum late madet.

    [235] Zephyridos arcem siquis excedat rate

    et inferatur gurgiti nostri maris,

    flabris uehetur protinus fauonii.

    Iugum inde rursus et sacrum infernae deae

    diuesque fanum, penetral abstrusi caui

    [240] adytumque caecum. multa propter est palus

    Erebea dicta. quin et Herbi ciuitas

    stetisse fertur his locis prisca die,

    quae proeliorum absumpta tempestatibus

    famam atque nomen sala liquit caespiti.

    [245] at Hiberus inde manat amnis et locos

    fecundat unda. plurimi ex ipso ferunt

    dictos Hiberos, non ab illo flumine

    nam quicquid amnem gentis huius adiacet

    occiduum ad axem, Hiberiam cognominant.

    [250] pars porro eoa continet Tartessios

    et Cilbicenos. Cartare post insula est

    eamque pridem, influxa et est satis fides,

    tenuere Cempsi. proximorum postea

    pulsi duello, uaria quaesitum loca

    [255] se protulere. Cassius inde mons tumet.

    et Graia ab ipso lingua cassiterum prius

    stannum uocauit. inde fani est prominens

    et quae uetustum Graeciae nomen tenet,

    Gerontis arx est eminus. namque ex ea

    [260] Geryona quondam nuncupatum accepimus.

    hic ora late sunt sinus Tartessii.

    dictoque ab amni in haec locorum puppibus

    uia est diei. Gadir hic est oppidum,

    nam Punicorum lingua consaeptum locum

    [265] Gadir uocabat. ipsa Tartessus prius

    cognominata est. multa et opulens ciuitas

    aeuo uetusto, nunc egena, nunc breuis,

    nunc destituta, nunc ruinarum agger est.

    nos hic locorum, praeter Herculaneam

    [270] solemnitatem uidimus miri nihil.

    at uis in illis tanta uel tantum decus

    aetate prisca sub fide rerum fuit,

    rex ut superbus omniumque praepotens,

    quos gens habebat forte tum Maurusia,

    [275] Octauiano principi acceptissimus

    et litterarum semper in studio Iuba

    interfluoque separatus aequore,

    inlustriorem semet urbis istius

    duumuiratu crederet. sed insulam

    [280] Tartessus amnis ex Ligustino lacu

    per aperta fusus undique adlapsu ligat.

    neque iste tractu simplici prouoluitur

    unusue sulcat subiacentem caespitem,

    tria ora quippe parte eoi luminis

    [285] infert in agros, ore bis gemino quoque

    meridiana ciuitatis adluit.

    at mons paludem incumbit Argentarius

    sic a uetustis dictus ex specie sui.

    stagno iste namque latera plurimo nitet

    [290] magisque in auras eminus lucem euomit,

    cum sol ab igni celsa perculerit iuga.

    idem amnis autem fluctibus stagni grauis

    ramenta uoluit inuehitque moenibus

    diues metallum. qua dehinc ab aequore

    [295] salsi fluenti uasta per medium soli

    regio recedit, gens Etmaneum accolit.

    atque inde rursus usque Cempsorum sata

    Ileates agro se feraci porrigunt.

    maritima uero Cilbiceni possident.

    [300] Gerontis arcem et prominens fani, ut supra

    sumus elocuti, distinet medium salum

    interque celsa, cautium cedit sinus.

    iugum ad secundum flumen amplum euoluitur.

    Tartessiorum mons dehinc attollitur

    [305] siluis opacus. hinc Erythia est insula

    diffusa glaebam et iuris olim Punici.

    habuere primo quippe eam Carthaginis

    priscae coloni interfluoque scinditur

    a continente quinque per stadia mari

    [310] Erythia. ab arce qua diei occasus est,

    ueneri marinae consecrata est insula

    templumque in illa ueneris et penetral cauum

    oraculumque. monte ab illo, quem tibi

    horrere siluis dixeram, cum ueneris,

    [315] litus recline et molle harenarum iacet,

    in quas Besilus atque Cilbus flumina

    urgent fluentum. post in occiduum diem

    Sacrum superbas erigit cautes iugum.

    locum, hunc uocauit Herma quondam Graecia.

    [320] est Herma porro caespitum munitio,

    interfluumque altrinsecus munit lacum.

    aliique rursus Herculis dicunt uiam

    strauisse quippe maria fertur Hercules,

    iter ut pateret facile captiuo gregi.

    [325] porro illud Herma iure sub Libyci soli

    fuisse pridem plurimi auctores ferunt.

    nec respuendus testis est Dionysius,

    Libyae esse finem qui docet Tartessium.

    Europae in agro, quod uocari ab incolis

    [330] Sacrum indicaui, prominens subducitur.

    locos utrosque interfluit tenue fretum.

    quod Herma porro aut Herculis dictum est uia,

    Amphipolis urbis incola Euctemon ait,

    non plus habere longitudinis modo

    [335] quam porriguntur centum et octo milia

    et distineri terras milibus tribus.

    hic Herculanae stant columnae, quas modum

    utriusque haberi continentis legimus.

    sunt paria porro saxa prominentia

    [340] Abila atque Calpe. Calpe in Hispano solo,

    Maurusiorum est Abila. namque Abilam uocant

    gens Punicorum, mons quod altus barbaro est,

    id est Latino, dici ut auctor Plautus est.

    Calpeque rursum in Graecia species caui

    [345] teretisque uis nuncupatur urcei.

    Atheniensis dicit Euctemon item

    non esse saxa aut uertices adsurgere

    parte ex utraque. caespitem Libyci soli

    Europae et oram memorat insulas duas

    [350] interiacere ; nuncupari has Herculis

    ait columnas ; stadia triginta refert

    has distinere ; horrere siluis undique

    inhospitasque semper esse nauticis.

    inesse quippe dicit ollis Herculis

    [355] et templa et aras. inuehi aduenas rate,

    deo litare, abire festino pede,

    nefas putatum demorari in insulis.

    circum atque iuxta plurimo tractu iacens

    manere tradit tenue prolixe mare.

    [360] nauigia onusta adire non ualent locos

    breue ob fluentum et pingue litoris lutum.

    sed si uoluntas forte quem subegerit

    agere carinam, eximere classi pondera,

    leuique cymba sic superferri salo.

    [365] sed ad columnas quicquid interfunditur

    undae aestuantis, stadia septem uix ait

    Damastus esse. Caryandaeus Scylax

    medium fluentum inter columnnas adserit

    tantum patere quantus aestus Bosporo est.

    [370] ultra has columnas propter Europae latus

    uicos et urbis incolae Carthaginis

    tenuere quondam. mos at ollis hic erat,

    ut planiore texerent fundo rates,

    quo cymba tergum fusior breuius maris

    [375] praelaberetur. porro in occiduam plagam

    ab his columnis gurgitem esse interminum,

    late patere pelagus, extendi salum

    Himilco tradit. nullus haec adiit freta,

    nullus carinas aequor illud intulit,

    [380] desint quod alto flabra propellentia

    nullusque puppim spiritus caeli iuuet,

    dehinc quod aethram quodam amictu uesti at

    caligo, semper nebula condat gurgitem

    et crassiorem nubilum perstet die.

    [385] Oceanus iste est, orbis effusi procul

    circumlatrator, iste pontus maximus,

    hic gurges oras ambiens, hic intimi

    salis inrigator, hic parens nostri maris.

    plerosque quippe extrinsecus curuat sinus

    [390] nostrumque in orbem uis profundi inlabitur.

    sed nos loquemur maximos tibi quattuor.

    prima huius ergo in caespitem insinuatio est

    Hesperius aestus atque Atlanticum salum ;

    Hyrcana rursus unda, Caspium mare ;

    [395] salum Indicorum, terga fluctus Persici ;

    Arabsque gurges sub tepente iam noto.

    hunc usus olim dixit Oceanum uetus.

    Hyrcana rursus unda, Caspium mare ;

    longo explicatur gurges huius ambitu

    [400] produciturque latere prolixe uago.

    Plerumque porro tenue tenditur salum,

    ut uix harenas subiacentis occulat.

    exuperat autem gurgitem fucus frequens,

    atque impeditur aestus hic uligine.

    [405] uis beluarum pelagus omne internatat

    multusque terror ex feris habitat freta.

    haec olim Himilco Poenus Oceano super

    spectasse semet et probasse rettulit.

    haec nos ab imis Punicorum annalibus

    [410] prolata longo tempore edidimus tibi.

    nunc iam recursus ad priora sit stilo.

    igitur columnae, ut dixeram, Libystidis

    Europae in agro aduersa surgit altera.

    hic Chrysus amnis intrat altum gurgitem,

    [415] ultra citraque quattuor gentes colunt.

    nam sunt feroces hoc Libyphoenices loco

    sunt Massieni, regna Cilbicene sunt

    feracis agri et diuites Tartessii,

    qui porriguntur in Calacticum sinum.

    [420] hos propter autem mox iugum Barbetium est

    Malachaeque flumen urbe cum cognomine

    Menace priore quae uocata est saeculo.

    Tartessiorum iuris illic insula

    antistat urbem, Noctilucae ab incolis

    [425] sacrata pridem. in insula stagnum quoque

    tutusque portus. oppidum Menace super.

    qua sese ab undis regio dicta subtrahit,

    Silurus alto mons tumet cacumine.

    adsurgit inde uasta cautes et mare

    [430] intrat profundum. pinus hanc quondam frequens

    ex se uocari sub sono Graio dedit.

    fanumque ad usque ueneris ac ueneris iugum

    litus recumbit. porro in isto litore

    stetere crebrae ciuitates antea

    [435] Phoenixque multus habuit hos pridem locos.

    inhospitales nunc harenas porrigit

    deserta tellus, orba cultorum sola

    squalent iacentque. ueneris ab dicto iugo

    spectatur Herma caespitis Libyci procul,

    [440] quod ante dixit. litus hic rursum patet

    uacuum incolarum nunc et abiecti soli.

    porro ante et urbes hic stetere plurimae

    populique multi concelebrarunt locos.

    Namnatius inde portus oppidum prope

    [445] se Massienum curuat alto ab aequore

    sinuque in imo surgit altis moenibus

    urbs Massiena. post iugum Trete eminet

    breuisque iuxta Strongyle stat insula.

    dehinc in huius insulae confiniis

    [450] immensa tergum latera diffundit palus.

    Theodorus illic (nec stupori sit ibi

    quod in feroci barbaroque sat loco

    cognomen huius Graeciae accipis sono)

    prorepit amnis. ista Phoenices prius

    [455] loca incolebant. rursus hinc se litoris

    fundunt harenae et litus hoc tres insulae

    cinxere late. hic terminus quondam stetit

    Tartessiorum, hic Herna ciuitas fuit.

    Gymnetes istos gens locos insederant

    [460] Sicani ad usque praefluentis alueum,

    nunc destitutus et diu incolis carens

    sibi sonorus Alebus amnis effluit.

    post haec per undas insula est Gymnesia,

    populo incolarum quae uetus nomen dedit,

    [465] Pityussae et inde proferunt sese insulae

    Baliarium ac late insularum dorsa sunt.

    et contra Hiberi in usque Pyrenae iugum

    ius protulere propter interius mare

    late locati. prima eorum ciuitas

    [470] Ilerda surgit. litus extendit dehinc

    steriles harenas. Hemeroscopium quoque

    habitata pridem hic ciuitas. nunc iam solum

    uacuum incolarum languido stagno madet.

    attollit inde se Sicana ciuitas,

    [475] propinquo ab amni sic uocata Hibericis.

    neque longe ab huius fluminis diuortio

    praestringit amnis Tyrius oppidum Tyrin.

    dumosa late terga regio porrigit.

    Berybraces illic, gens agrestis et ferox,

    [480] pecorum frequentis intererrabat greges.

    hi lacte semet atque pingui caseo

    praedure alentes proferebant spiritum

    uicem ad ferarum. post Crabrasiae iugum

    procedit alte ac nuda litorum iacent

    [485] ad usque Onussae Cherronesi terminos.

    palus per illa Naccararum extenditur.

    hoc nomen isti nam paludi mos dedit

    stagnique medio parua surgit insula

    ferax oliui et hinc Mineruae stat sacra.

    [490] fuere propter ciuitates plurimae.

    quippe hic Hylactes Hystra Sarna et nobiles

    Tyrichae stetere. nomen oppido uetus,

    gazae incolarum maxime memorabiles,

    per orbis oras. namque praeter caespitis

    [495] fecunditatem, qua pecus, qua palmitem,

    qua dona flauae Cereris educat solum,

    peregrina Hibero subuehuntur flumine.

    iuxta superbum mons Sacer caput exerit

    Oleumque flumen proxima agrorum secans

    [500] geminos iugorum uertices interfluit.

    mons quippe Sellus nomen hoc monti est uetus,

    ad usque celsa nubium subducitur

    adstabat istum ciuitas Lebedontia

    priore saeclo, nunc ager uacuus lare

    [505] lustra et ferarum sustinet cubilia.

    post haec harenae plurimo tractu iacent,

    per quas Salauris oppidum quondam stetit,

    in quis et olim prisca Callipolis fuit,

    Callipolis illa, quae per altam moenium

    [510] proceritatem et celsam per fastigia

    subibat auras, quae laris uasti ambitu

    latere ex utroque piscium semper ferax

    stagnum premebat. inde Tarraco oppidum

    et Barcilonum amoena sedes ditium.

    [515] nam pandit illic tuta portus brachia,

    uuetque semper dulcibus tellus aquis.

    post Indigetes asperi se proferunt,

    gens ista dura, gens ferox uenatibus

    lustrisque inhaerens. tum iugum Celebanticum

    [520] in usque salsam dorsa porrigit Thetim.

    hic adstitisse ciuitatem Cypselam

    iam fama tantum est. nulla nam uestigia

    prioris urbis asprum seruat solum.

    dehiscit illic maximo portus sinu

    [525] cauumque late caespitem inrepit salum.

    post quae recumbit litus Indiceticum.

    Pyrenae ad usque prominentis uerticem.

    post litus illud, quod iacere diximus

    tractu supino, se Malodes exerit

    [530] mons inter undas et tument scopuli duo

    geminusque uertex celsa nubium petit.

    hos inter autem portus effuse iacet

    nullisque flabris aequor est obnoxium.

    sic omne, late praelocatis rupibus,

    [535] latus ambiere cautium cacumina,

    interque saxa immobilis gurges latet,

    quiescit aequor, pelagus inclusum stupet.

    stagnum inde Toni montium in radicibus

    Tononitaeque attollitur rupis iugum.

    [540] per quae sonorus uoluit aequor spumeum

    Anystus amnis et salum fluctu secat.

    haec propter undas atque salsa sunt freta,

    at quicquid agri cedit alto a gurgite,

    Ceretes omne et Ausoceretes prius

    [545] habuere duri, nunc pari sub nomine

    gens est Hiberum. Sordus inde denique

    ac pertinentes usque ad interius mare

    qua piniferae stant Pyrenae uertices

    inter ferarum lustra ducebant diem

    [550] et arua late et gurgitem ponti premunt.

    in Sordiceni caespitis confinio

    quondam Pyrene ciuitas ditis laris

    stetisse fertur hicque Massiliae incolae

    negotiorum saepe uersabant uices.

    [555] sed in Pyrenen ab columnis Herculis

    Atlanticoque gurgite et confinio

    Zephyridis orae cursus est celeri rati

    septem dierum. post Pyrenaeum iugum

    iacent harenae litoris Cynetici,

    [560] easque late sulcat amnis Rhoscynus.

    hoc Sordicenae, ut diximus, glaebae solum est.

    stagnum hic palusque quippe diffuse patet,

    et incolae istam Sordicem cognominant.

    praeterque uasti gurgitis crepulas aquas

    [565] (nam propter amplum marginis laxae ambitum

    uentis tumescit saepe percellentibus)

    stagno hoc ab ipso Sordus amnis effluit.

    rursusque ab huius effluentis ostiis

    ...

    [570] ... <litus dehinc>

    sinuatur alto et propria per dispendia

    caespes cauatur, repit unda largior

    molesque multa gurgitis distenditur.

    tris namque in illo maximae stant insulae

    [575] saxisque duris pelagus interfunditur.

    nec longe ab isto caespitis rupti sinus

    alter dehiscit insulasque quattuor

    (at priscus usus dixit has omnis Piplas)

    ambit profundo. gens Elesycum prius

    [580] loca haec tenebat atque Naro ciuitas

    erat ferocis maximum regni caput.

    hic salsum in aequor amnis Attagus ruit

    Heliceque rursus hic palus iuxta. dehinc

    Besaram stetisse fama casca tradidit.

    [585] at nunc Heledus, nunc et Orobus flumina

    uacuos per agros et ruinarum aggeres

    amoenitatis indices priscae meant.

    nec longe ab istis Thyrius alto euoluitur

    ... cinorus agmen ...

    [590] ...

    ...

    numquam excitentur fluctuum uolumina

    sternatque semper gurgitem Alcyonae quies.

    uertex at huius cautis e regione se

    [595] illi eminenti porrigit, quod Candidum

    dixi uocari. Blasco propter insula est

    teretique forma caespes editur salo.

    in continenti et inter adsurgentium

    capita iugorum rursum harenosi soli

    [600] terga explicantur seque fundunt litora

    orba incolarum. Setius inde mons tumet

    procerus arcem et pinifer. Setii iugum

    radice fusa in usque Taphrum pertinet.

    Taphron paludem namque gentici uocant

    [605] Orani propinquam flumini. huius alueo

    Hibera tellus adque Ligyes asperi

    intersecanur. hic sat angusti laris

    tenuique censu ciuitas Polygium est.

    tum Mansa uicus oppidumque Naustalo

    [610] et urbs impendet haesicae gentis salo

    ...

    ...

    ...

    eiusque in aequor Cassius amnis influit.

    [615] at Cimenice regio discedit procul

    salso ab fluento, fusa multo caespite

    et opaca siluis. nominis porro auctor est

    mons dorsa celsus. huius imos aggeres

    stringit fluento Rhodanus atque scrupeam

    [620] molem imminentis intererrat aequore.

    Ligures ad undam semel interni maris

    procul extulere. sed quasi exposcit locus

    Rhodani ut fluentum plenius tibi disseram.

    stili immorantis patere tracta, mi Probe.

    [625] quippe amnis ortum, gurgitis lapsum uagi,

    quas iste gentis lambat unda fluminis

    quantoque manet incolis compendio

    et ostiorum fabimur diuortia.

    niuosum in auras erigunt Alpes iugum

    [630] a solis ortu et arua Gallici soli

    intersecantur scrupeo fastigio

    et anhela semper flabra tempestatibus.

    effusus ille et ore semet exigens

    hiantis antri ui truci sulcat sola

    [635] aquarum in ortu et fonte primo nauiger

    at rupis illud erigentis se latus,

    quod edit amnem, gentici cognominant

    solis columnam. tanto enim fastigio

    in usque celsa nubium subducitur

    [640] meridianus sol ut oppositu iugi

    conspicuus haut sit, cum relaturus diem

    septentrionum accesserit confinia.

    scis nam fuisse eius modi sententiam

    Epicureorum: non eum occasu premi,

    [645] nullos subire gurgites, numquam occuli,

    sed obire mundum, obliqua caeli currere,

    animare terras, alere lucis pabulo

    conuexa cuncta et inuicem regionibus

    certis negati candidam Phoebi facem.

    [650] resi ...

    ...

    ...

    ...

    meridianam cum secuerit orbitam,

    [655] cum lumen axi Atlantico inclinauerit,

    ut in supremos ignem Hyperboreos agat,

    Acaemenioque semet ortui ferat,

    discreta in aethrae flectitur curuo ambitu

    metamque transit. cumque nostro obtutui

    [660] iubar negarit atra nox caelo ruit,

    caecaeque nostra protinus tenebrae tegunt.

    dies at illos clara tunc inluminat,

    septentrione qui superposito rigent.

    cum rursus umbra noctis arctoos habet,

    [665] genus omne nostrum splendidum ducit diem.

    meat amnis autem a fonte per Tylangios,

    per Daliternos, per Clahilcorum sata

    Lemenicum et agrum - dura sat uocabula

    auremque primam cuncta uulnerantia,

    [670] sed non silenda tibimet ob studium tuum

    nostramque curam. panditur porro in decem

    flexus recursu gurgitum. stagnum graue,

    plerique tradunt, inserit semet dehinc,

    uastam paludem, quam uetus mos Graeciae

    [675] uocitauit Accion, atque praecipites aquas

    stagni per aequor egerit. rursum effluus

    artansque sese fluminum ad formam, dehinc

    Atlanticos in gurgites, nostrum in mare

    et occidentem contuens, euoluitur

    [680] patulasque harenas quinque sulcat hostiis.

    Arelatus illic ciuitas attollitur,

    Theline uocata sub priore saeculo

    Graio incolente. multa nos Rhodano super

    narrare longo res subegerunt stilo.

    [685] at numquam in illud animus inclinabitur,

    Europam ut isto flumine et Libyam adseram

    disterminari. Phileus hoc quamquam uetus

    putasse dicat incolas. despectui

    derisuique inscitia haec sit barbara

    [690] et competente denotetur nomine.

    cursus carnae biduo et binoctio est.

    gens hinc Nearchi Bergineque ciuitas,

    Salyes atroces, oppidum Mastramelae

    priscum paludis, terga celsum prominens,

    [695] quod incolentes Citharistium uocant,

    Massilia et ipsa est, cuius urbis hic situs:

    pro fronte litus praeiacet, tenuis uia

    patet inter undas, latera gurges adluit,

    stagnum ambit urbem et unda lambit oppidum

    [700] laremque fusa ciuitas paene insula est,

    sic aequor omne caespiti infudit manus.

    labos at olim conditorum diligens

    formam locorum et arua naturalia

    euicit arte. siquae prisca te iuuat

    [705] haec in nouella nominum deducere.




  • Liens analogiques

  •  •  Arelate / Colonia Iulia Paterna Arelatensium Sextanorum (Arles) [ villes gauloises & gallo-romaines [de Aballo à Axima] ]
     •  Arrivée des Celtes sur la rive droite du Rhône [-480 : -250] [ Celtes dans l'Histoire (Les) ]
     •  Atacos / Atax / Attagus (Aude) [ fleuves & rivières ]
     •  Aviénus [ auteurs antiques et anciens ]
     •  Baeterra / Baeterres / Baiterra / Besera (Béziers) [ villes gauloises & gallo-romaines [de Badeia à Burdigala] ]
     •  Blasco / *Blascona (Île de Brescou) [ îles (Les) ]
     •  Calacticum (golfe de Cadix) [ golfes, baies et estuaires (Les) ]
     •  Cinorus (?) [ fleuves & rivières ]
     •  Citharista / Citharistium (La Ciotat ?) [ colonies et comptoirs grecs ]
     •  Elisyques [ peuples de Gaule Narbonnaise (Province) (Les) ]
     •  Heledus / Ledum (Lez) [ fleuves & rivières ]
     •  Hélicé (Basse-plaine de l'Aude) [ étangs, lacs et marais (Les) ]
     •  Hemeroskopeion / Hemeroscopium (Ifach, Calpe) [ colonies et comptoirs grecs ]
     •  Hiberni / Ierne / Sacra insula (Irlande) [ îles (Les) ]
     •  Ligures sont chassés du Nord de la Gaule [-500/-450 : -200] (Les) [ Celtes dans l'Histoire (Les) ]
     •  Mastramela / Mastrabala (étang de Berre / étang de Caronte ?) [ étangs, lacs et marais (Les) ]
     •  Narbo / Colonia Narbo Martius / Civitas Narbonensium (Narbonne) [ villes gauloises & gallo-romaines [de Narbo à Novioritum] ]
     •  Naustalo (?) [ villes gauloises & gallo-romaines [de Narbo à Novioritum] ]
     •  Oestrymnicus (Golfe de Gascogne, ouest de la Manche et mer Celtique) [ golfes, baies et estuaires (Les) ]
     •  Oestrymnides (îles stannifères du golfe de Gascogne et de la Manche) [ îles (Les) ]
     •  Orobius / Orbis (l'Orb) [ fleuves & rivières ]
     •  périple d'Himilcon [-500 / -380 ?] (Le) [ Celtes dans l'Histoire (Les) ]
     •  Pyrenaîa / Pyrène / Pyrenaeus (Pyrénées) [ monts et montagnes ]
     •  Rhodanus (Rhône) [ fleuves & rivières ]
     •  Rhoscynus / Ruscino (l'Agly ?) [ fleuves & rivières ]
     •  Saluviens / Saluves / Salyens [ peuples de Gaule Narbonnaise (Province) (Les) ]
     •  Sordes / Sardones [ peuples de Gaule Narbonnaise (Province) (Les) ]
     •  Sordicé (étang de Canet ?) [ étangs, lacs et marais (Les) ]
     •  Sordus (Têt ?) [ fleuves & rivières ]
     •  Taphros (étang de Thau) [ étangs, lacs et marais (Les) ]
     •  Théliné (Arles) [ colonies et comptoirs grecs ]
     •  Véragres [ peuples des Alpes Grées et Pennines (Les) ]

  • Publicités


Accueil | Forum | Livre d'or | Infos Lègales | Contact 

IDDNSite protégé. Utilisation soumise à autorisationIDDN
Conception : Guillaume Roussel - Copyright © 1999/2009 - Tous droits rèservès - Dèpôts INPI / IDDN / CNIL(1006349) / SCAM(2006020105)